Iohannes Hus: Proice omnia ista
[Restat] recommendacio magistri add.B
[nostrum dominum] dominum nostrum B
[exigentibus] exigendo C
[studiorum diligencia] diligencia studiorum BC
[queritur] queratur BC
[cupidius] cupidus BC
[ipsum-mercedem] om. C
[dignitatibus] dignitatis B
[laudis] laudem B
[meretur] mereretur B
[venerabilis-moralissimi] venerabilissimi C
[moralissimi] et moralissimi B
[que] qui BC
[Proice-bonam] Pro C
[Reverendissimi] reverendi C
[igitur] om. A
[prefata] prescita A
[sint] sunt B
[nostrum-presentem] dominum nostrum BC
[incide] in corde C
[torpore] corpore A
[studiosum] studiosissimum C
[esse] om. BC
[communem Qui] quo quis C
[vicii-studiosus] om. C
[eius] ipsius BC
[protinus] om. C
[proiciat-ipse] om. C
[torporem] et sic de aliis add. B
[quod] om. BC
[scilicet] om. BC
[ista-volencia] om. C
[ista-omnia] omnia ista B
[probat] aparet BC
[forme] fortune BC
[aptas] aptos BC
[cum-secundum] cum secundum corr. in secundum B; secundum C
[quendam] communem BC
[abductiva] adductiva A
[vanitatis] om. C
[produxit-et] om. A
[consisteret] existeret C
[mediocriter-ut] lata ut mediari A
[clari] clare A
[oculi] oculos AB
[cernunt] cernis BC
[days-nebt] Dayss nebot BC
[eius] om. A
[De] in De B
[erat] om. A
[erat-facundus] facundus erat AC
[Sed-ipse] om. A
[disposicio-est] est disposicio A
A 124ra, B 2v, C 49r | Restat nostrum dominum inceptorem meritis virtutum exigentibus laudem preconiis extollere postremoque finem inponendo labori strenuo condignum premium non negare, ne ceteris ad tor porem prestetur occasio, si laboranti merces congrua denegetur. Iam enim ad tantum studiorum diligencia inolevit, quod non propter scire sciencia queritur, sed ut cupidius marsubium impleatur. Cuius facti noster presens inceptor, ut puto, inmunis extitit, sed aliis se ponens in exemplum scire tantum et statum dignitatis virtuosissime affectavit, ut si quispiam sequeretur ipsum, in talibus digni tatibus culmina conscenderet et mercedem laudis condignam sumopere meretur. Pro ipsius igitur laude pro merita occurrunt michi verba venerabilis philosophi moralissimi, que scribit in epistola ad Lucillum sic inquiens: "Proice omnia ista, si sapis, in uno sapias et ad bonam mentem totis viribus tende." 💬
Reverendissimi igitur magistri et domini! Quamvis prefata verba sint Senece ad Lucillum eius discipulum, possunt tamen esse verba consultoria nostre alme facultatis arcium ad quemlibet eius diligentem alumpnum, specialiter tamen ad nostrum dominum presentem inceptorem, ad quem ego auctoritate facultatis nostre tamquam eius nunccius dico: Proice omnia ista. Que autem sunt proicienda, dicit in eadem epistola Seneca: "Si quid est, quo teneris aut inpediris, B 3r in|cide." 💬 Frequenter autem homines vicio im pediuntur et torpore detinentur, ne ad bonam mentem totis viribus tendant et specialiter ne scienciarum habitibus decorentur. Unde et re gulariter dicit studiosum esse de nominatum a virtute, 💬 quasi diceret per modum communem: Qui est virtuosus, est studiosus. Ecce vicii remocio et torporis expulsio, cum non possit esse studiosus, nisi sit studio ple nus secundum regulam gramaticorum. Noster autem minus inceptor studiosus et per consequens virtuosus A 124rb | esse dinoscitur, actus eius ut probarunt. Sed forte michi protinus in faciem opponitur: Cur facio aut iubeo, quod proiciat omnia ista, scilicet vicium et torporem, cum illis ipse careat? Respondeo, quod sub condicione dubitando dico, scilicet: Si habes, proice ista omnia, aut si non habes, proice, id est a te incumbere volencia remove iuxta dictum De remediis dicentis:
Recte ergo vicium abicit, qui vicio non consentit. Noster autem mox magister non consensit vicio, ut probat eius disposicio extrinseca, que forme intrinsece est indicativa, ut dicit Aristoteles 1o De anima: "Molles carne bene aptas mente esse.”💬 Ipse autem sic dispositus cernitur, ymo cum secundum quendam regulam
