Iohannes Hus: Proice omnia ista

[sapias1] sapis BC

[sapias2] om. BC

[que] hec C

[pueriliter] om. C

[proposita] in marg. inf. add. Simulata equitas est duplex iniquitas; nec dictu facilis nec dictu affabilis ulli B, Amen add. C

[brevissime] principaliter BC

[refellendum] repellendum BC

[sapis1] sapias BC

[3°] tercium BC

[tende] etc. add. B

[Dixi primo] de primo dixi B; de primo duxi C

[refellendum] repellendum BC

[Ganifredo] Ganfredo B

[bonus] bona B

[Valerio] om. spatio vacante ABC

[si] si em. in quod B, qui C

[magister-doctor] doctor et magister esse BC

[torpe] turpe BC

[est] om. BC

[ostendit] extendit C

[interior] exterior BC

[honoretur] se honoretur C

[Quinque] 5 A

[celso] celsa BC

[scilicet-sciencia] om. BC

[fortificativa] fructificativa C

[sapis2] sapias BC

[et] et aliter BC

[Hoc] Hec C

[Quinque2] 5 A

[dicens] om. A

[Et2] om. A

[et3] om. C

[primum] om. C

[magistri] om. C

[Problematibus] suis add. C

[gradum-attingetis] vos nunc attingetis gradus B, vos atingetis gradum C

[fortificativa] fructificativa C

[continue] bis A

[probavit] approbat BC

[cervisiam-potastis] hauriendo cerevisiam bibistis BC

[sed] quod C

[hoc] om. A

[principali] om. A, etc. add. B

[2°]C

[deseruit] destruet BC

[in-ut] ut in themate BC

thematis propositi ‘Proice omnia ista’ et sequitur: si sapias, in uno sapias, scilicet proposito bono, et ad bonam mentem totis viribus tende, que fuerunt verba vestris reverenciis pueriliter proposita. B 3v | In quibus verbis tria brevissime innuuntur: Primo racio consultiva ad malum refellendum, cum dicitur: Proice omnia ista; 2° hortacio fortificativa ad bonum pro equendum, cum dicitur: si sapis, in uno sapias; direccio ratificativa ad finaliter in bono persistendum, cum dicitur: et ad bonam mentem totis viribus tende etc.

Dixi primo verbis nostri thematis tangitur racio consul tiva ad malum refellendum. Malum autem, ymo pessimum vicium teste Ganifredo dicente in Poetria:

„Servemus honesta

et mala vitemus, quia virtus optima rerum.

Pessima res vicium; nichil est tam perniciosum." 💬

Propria quemque gravat sordes. Propter quod removendum est vicium, specialiter autem a vobis, domine inceptor, cum iam aliorum gliscitis esse doctor et magister. Magister autem quis bonus? Qui vita bonus, teste [Valerio] dicente: „Magister vite optimus.“ 💬 Nam si aliorum magister et doctor desiderat se non docendo, vitam propriam et statum incul pat teste Kathone dicente:

„Que culpare soles, ea tu ne feceris ipse;

torpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum.“ 💬

Idcirco vicium est, rescindite, quia dignitatem magnam satagitis conscendere. Staturam namque magistralem vestra exterior forma ostendit teste Persio: „Barbatum crede magistrum,“ 💬 nisi forma interior similem se ostendat, ut magisterium vite magisterio sciencie se conformet, ut status magisterii honoretur. Nam secundum auctorem Quinque clavium:

„Quisque vicem domini retinet de iure magister,

dignus honoris ob hoc quisque magister erit.“ 💬

Unde subdit:

„Semper crescit honor et gloria celso,“ 💬

scilicet magistro vita et sciencia, propter que assequenda in nostri thematis principio tangitur racio consultiva ad malum re fellendum. Et tantum de primo.

Dixi secundo, quod in themate tangitur hortacio fortificativa ad bonum prosequendum, quia dicitur: Si sapis, A 124ra | in uno sapias, videlicet bonum prosequendo. Revera magistri veri interest bonum prosequi dupliciter, videlicet in aliorum informacione diligenti et in propria operacione virtuosa frequenti. Hoc enim est duplex magisterii officium alios in virtutibus et scienciis ideliter informare et se principaliter in bonis operibus exercere. Nam vicium discipuli pudor dicitur esse magistri, sicut testatur auctor Quinque clavium dicens C 50r |

„Moribus et pravis fuerit si forte repletus,“

scilicet discipulus, „ipsius in culpa de iure magister erit.“ 💬

Et ab opposito virtus discipuli honor dicitur esse magistri teste eodem auctore dicente:

„Semper crescit honor et gloria celsa magistro,

cuius discipulus noscitur esse probus.“ 💬

Ecce, plane patet officium primum magistri. Et secundum officium magistri docet Alanus in Problematibus suis dicens:

„Ulceribus plenum primo se liberet ipsum,

postea verutas rideat ipse meas.“ 💬

Nam ridiculum est alios docere, seipsum non docere. De quibus dicit Ovidius De arte:

„Quique aliis canit, non canit ille sibi.“ 💬

B 4r | Magisterii ergo et doctoris gradum vos nunc attingetis, propter quod ad vos specialiter dirigitur hortacio fortificativa ad bonum prosequendum. Quod tamen, spero, per ante continue egistis, conversacio vestra pluribus ut probavit, cum in quodam hospicio lacte barbam lavistis, manu de vitro cervisiam hauriendo potastis et pulmento super digitis recepto vos tamquam sordida vetula puerum nutrivistis. Scirem tamen aliquid de vobis dicere, sed taceo, ne amiciciam firmissimam dissolverem et benignam. Et hoc tantum de secundo principali etc.

Dixi tercio, quod in verbis nostri thematis ostenditur direccio ratificativa ad finaliter in bono per sistendum. Nam „finis est bonum uniuscuiusque rei et universaliter optimum in omni natura,“ 💬 1° Methaphisice. Propter quod nec reieccio vicii nec prosecucio boni profuerit, si finalis persistencia non sequatur. Propter quod dicit Conmentator Metaphysice: „Qui deseruit finem, omne bonum et nichil percipit.“ 💬 Et quia noster inceptor finem non deseruit, quem cupit attingere, vicium et torporem deseruit virtutisque bonum est secutus sufficienter, in themate ut deducebatur.

Necessarium est, ut virtus A 124vb |

Faksimile

You are running an old browser version. We recommend updating your browser to its latest version.

More info