Iohannes Hus: State succincti
[earum] eorum BC
[loqueris] loquens C
[Homo cum] cum homo C
[hereditatem] hereditatis C
[proximi sunt] sunt proximi BC
[eritque-filiis] erit hoc que BC
[sanctum] factum B
[Iustiniani] IustimianiA
[plana] plena C
[qui] om. BC
[id est] et BC
[ad] ad que B
[pertrahuntur] protrahuntur C
[degunt] deligant B, delegant C
[filios parvulos] parvulos filios C
[reliquerit] reliquerint C
[veniant] venient B, venerint C
[eligantur] alligentur C
[quid] quod BC
[dicit] dicitur C
[Fit] om. C
[quando] dum BC
[Illud] Istud C
[infensos] in offensos BC
[persequantur] persecuntur BC
| A 47v rapuit nec temerarium fecit iudicium, sed retulit causam earum ad iudicium Domini. Dixit autem ad eum Dominus: Iustam rem postulant filie Saphaat. Da eis posessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditatem succedant. 💬 Et ut ista lex teneretur perpetue, sequitur: Ad filios autem Israhel loqueris hec: „Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas. Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. Quod si ei fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius. Si autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas hiis, qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua. 💬 Ecce lex Domini, non Iustiniani, lex sancta, non iniqua, lex plana, non obscura, lex perpetua, non abrasa.
Novit hanc beatus Gregorius, qui in Registro libro IIo diffinitive ut papa dicit: "Cognovimus, quod quibusdam, id est subditis ecclesie conductoribus parentes sui non permittuntur succedere, sed res eorum ad usus ecclesiae pertrahuntur, de qua re diffinimus, ut parentes moriencium, qui in posessione ecclesie degunt, heredes eis succedere debeant neque aliquid de substancia moriencium subtrahatur. Si vero filios parvulos aliquis reliquerit, quousque ad etatem talem veniant, ut substanciam | B 31va suam regere valeant, persone eligantur caute, quibus parentum eorum res tradi debeant ad custodiendum." Hec Gregorius. 💬 Et beatus Augustinus in omelia super illo verbo Luce IIIo: Nichil amplius, quam quid constitutum est vobis, faciatis, 💬 dicit: Fit intollerabile, quando predicti, scilicet exactores publicani, exacciones accumulant, peccatis suis peccata congeminant, hoc est, quod fraudes suas ac rapinas comoda, | C 63v id est utilitates, vocant, cum ipsa fera, id est spolium, inferatur in comodum, id est in cameram. Illud autem addunt sceleribus suis, ut quos infensos, id est plus ofensos et miseros viderint, ipsos pocius persequantur, et putant 💬
