Iohannes Hus: State succincti
[eius virtuosis] virtuosis eius BC
[postremo] primo B
[servis viciosis] servos viciosos BC
[et-insolentes] om. BC
[castigat] castigat pro excessibus BC
[est] es B
[esset] sis BC
[prospice] prospice et BC
[dicentem] dicente B
[est] om. C
[militant] mulcent BC
[fuerant] fuerunt BC
[preparatur exercitus] exercitus preparatur BC
[an] heu BC
[clamat] clamant C
[eius spreverunt] spreverunt eius C
[erit vobis] vobis erit C
[ideo] om. C
| A 45r Deo debitum, cum attendens principaliter ad honorem Dei, quantum potest meritorie, operatur. Tunc autem tribuit eius virtuosis famulis debitum, cum ipsos defendit vel fovet in virtutibus et prohybencia servitutem Domini, sive sint mundani honores sive temporalia, prundenter ab eis subtrahit et postremo dum parcit eis uti usibilibus, quantum est necessarium ad virtutes. Et tunc tercio servis viciosis et nequam tribuit debitum, dum eos a maliciis retrahit, insolentes castigat et in casu de seculo iuste tollit.
Rogo, qui non est cecus, eciam si esset cecutiens, prospice acucius et vide, si clerici has condiciones iusticie teneant, et confestim percipies, quod Deo honorem suum non tribuunt, cum exaltati modo Luciferi ipsum spernunt dicente Domino Ysaie 1o: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. 💬 Quomodo spreverunt? Certe modo pessimo, ellacio|nis B 29vb ducatum tenentes in exercitu superbie regis. Audi testem magnum, sanctum papam Gregorium, in Registro libro tercio capitulo Vo dicentem: "Veritas predixit. Pestilencia et gladius per mundum sevit, gentes insurgunt, terre concutitur orbis cum habitatoribus suis, terra deficiente solvuntur. Omnia, que predicta sunt, fiunt. Rex superbie prope est et quod dici, nephas est, sacerdotum ei preparatur exercitus, quia cervici militant ellacionis, qui positi fuerant, ut ducatum preberent humilitatis." 💬 Ecce inquit Sanctus, quod Anticristo sacerdotum preparatur exercitus. Sed an multorum? Cum fletu plangens ecclesiam clamat Ieremias, Trenorum 1o: Ex omnibus caris eius non est, qui consoletur eam, omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici. 💬 Quare, o sancte sacerdos Ieremia? Quia a minore usque ad maiorem omnes avaricie student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum et curabant contricionem filie populi mei cum ignominia dicentes: „Pax, pax!“. Et non erat pax. Confusi sunt, quia abhominacionem fecerunt, Ieremie VIo et VIIIo. 💬 Ecce dicit Ieremias: Cuncti faciunt dolum dicentes pax, scilicet corporis et pax mentis, pax huius vite et pax future erit vobis. Et non erat pax, quia abhominacionem fecerunt.
Vidit hanc scrutator ecclesie, limpidus beatus Bernhardus, ideo super Cantica
