Iohannes Hus: State succincti​

[habeant] habent BC

[desistant] desistent B, desisterent C

[archidyaconos] archidiaconus BC

[plebanos] plebanus B

[socios] socius B
[socios suos] suos socios C

[tolerant] tollerent BC

[pro] om. BC

[concubinatu] concubitu C

[condempnandos] condempnandus BC

[cum filiabus] om. B

[ait] om. BC

[Moysen] Moysen ait BC

[Origenes] Origenes Gregorius B, Origenes Gregorius in C

[dicit] dicunt BC

[ostentantur] extenduntur B

[Dei] om. BC

[sit] om. B

[non] quia non BC

[arguuntur] arguentur BC

[populi] populis C

[eorum] om. B

[quod] quare B

[deliquit] dereliquit BC

[docuerint] docuerunt BC

[monuerint] monuerunt BC

[fuerint] fuerunt BC

[qui] om. BC

[dederint] dederunt BC

[plures] pulveres C

[iminet] convenit BC

[peccaverit] et peccaverit BC

[ostentantur] ostentati BC

[Dei lex] lex Dei C

[cessavit] cessabit BC

[nec ambierent] nec ambirent B, ut ambirent C

[ad] et BC

[populi] pro populi BC

[desinit] desinet BC

[verbi] om. BC

[episcopi] om. BC

[et] om. C

[propter] om. BC

| A 43v esse privandos beneficiis, si vero non habeant beneficia, ab officiis suspendendos, et nisi desistant, de diocesi expellendos et eorum archidyaconos et plebanos, qui socios suos in hoc scelere scienter tolerant, tamquam pro concubinatu proprio condempnandos. 💬 Et Dominus omnipotens pro fornicacione populi iussit cunctos principes suspendere in patibulis contra solem, unde Numeri XXV scribitur: Fornicatus est populus cum filiabus Moab. 💬 Et sequitur: Iratus Dominus ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi et suspende eos in patibulis contra solem. 💬 Super quo Origenes omelia XXa dicit: "Ecce populus peccat et ‘principes ostentantur contra solem’, id est ad examinandum producuntur, ut arguantur a luce Dei. Vides, que sit condicio ‘principum populi’: non solum pro suis propriis arguuntur delictis, sed pro populi peccatis coguntur reddere racionem," ne forte eorum "sit culpa, quod populus deliquit, ne forte non docuerint, ne forte non monuerint neque solliciti fuerint arguere eos, qui inicium culpe dederint, ut ne contagio dispergeretur in plures. Hec enim omnia facere principibus iminet et doctoribus. Si enim illis hec non agentibus nec sollicitudinem gerentibus circa plebem peccaverit populus, ipsi ostentantur et ipsi ad iudicium producuntur. Arguit eos Moyses, id est Dei lex, velud negligentes et desides et in ipsos convertitur iracundia Dei ‘et cessavit a populo’. Hec si cogitarent homines, | B 28vb nunquam cuperent nec ambierent ad populi principatum. 💬 Sufficit enim michi, si pro meis propriis" peccatis et "delictis arguar. Sufficit michi pro me met ipso et pro peccatis meis reddere racionem. Quid michi necesse est eciam populi peccatis ‘ostentari ante solem’, ante quem nichil potest abscondi vel obscurari" 💬 vel occultari. Et infra ‘ostentantur’ ergo principes et si in illis culpa est, ‘desinit ira Dei a populo’. 💬 Hec Origenes verbi sui. 💬

O utinam hec perpenderent pape, cardinales, patriarche, primates, archiepiscopi, episcopi, abbates, prepositi, archidiaconi, priores, decani, plebani, presbiteri, gardiani, fratres et monachi, qui non solum a prohibicione fornicacionis deficiunt, sed aliqui eorum propter timorem mundanum vel favorem humanum, et, quod est scelestius, propter munera, fornicacionem et cetera crimina subditorum disimilant

Faksimile

You are running an old browser version. We recommend updating your browser to its latest version.

More info