Iohannes Hus: State succincti
[Dei Patris] Patris Dei C
[Geroboanite] Ieroboamite B, Ierobamite C
[Geroboam] Ieroboam B
[quicunque] quecunqueC
[III] in II B
[Gesite] Yezite C
[Gezi] Yezi C
[exigent] exigunt B, exiguit C
[Gezi] YeziC
[Gesitica] Yezitica C
[pactant] peccant C
[illi] ei BC
[Symonite] symoniace C
[instar] adinstar BC
[sit tecum] tecum sit C
[in] om. B
[disputacione] disposicione BC
[dicit] dicit sic BC
[Qui] quia B
[peccato] peccato mortali BC
[allegans] allegat BC
[non] non/nam? B
[pluralibus] pluribus BC
[in] om. B
| A 50v enim, scilicet sequaces Macedonii, creaturam et servum Dei Patris et Filii Spiritum sanctum delirando fatentur. Isti, scilicet symoniaci, suum eundem Spiritum sanctum efficiunt servum. 💬 Ecce quanta est symoniacorum malignitas, qui Spiritum sanctum suum servum efficiunt, dona spiritualia venundantes, dona vendunt, vitam perdunt et dampnacionem inveniunt. Paveant igitur Geroboanite, qui more Geroboam 💬 vendunt sacerdocium, quia quicunque volebat, inplebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum. 💬
Sed quid sequitur? Propter hanc causam (ait Scriptura) peccavit domus | B 33rb Ieroboam et eversa est et deleta de superficie terre, III Regum 12. 💬 Paveant Gesite, qui more Gezi post exibicionem spiritualis gracie exigent munera, quia ipsi cum sint semen Gezi, lepra eis Gesitica adherebit, IIII Regum Vo. 💬 Paveant Scariotite, qui more Iude Scariotis 💬 pactant pro sacris dicentes: quid vultis michi dare, 💬 quia bonum erat illi, si natus non fuisset homo ille, Mathei XXVI. 💬 Paveant simoniaci vel Symonite, qui instar Symonis magi munera vel pecuniam offerunt, ut spiritualem accipiant potestatem, 💬 quia cuilibet talium in Symone dicitur: Pecunia tua sit tecum in perdicionem, quoniam donum Dei existimasti in pecunia possideri, Actuum VIII. 💬 Sed et vos pavete et state in preparacione, id est disputacione ewangelii pacis, 💬 quod dicit: Gratis accepistis, gratis date, Mathei Xo. 💬 Paveant avari clerici, qui non contenti de vite necessariis, pro pluribus anhelant beneficiis. Nam extra de elleccione capitulo ‘Dudum’ super illo verbo ‘Retinere’ dicit Glosa: Qui habet plura beneficia, quorum alterum sufficeret, non potest sine peccato aliud retinere. 💬 Et Parisiensis allegans beatum Augustinum dicit: Qui veram fidem de Deo habet, non cupit in hiis miseriis dives fieri. 💬 Non videtur ergo habere veram fidem, que prima est gracia, ille, qui cupit habere plura beneficia. 💬
Et quid necesse est de pluralibus in beneficiis ultra dicere, nisi ut dicit Bonaventura: Qui pluralis est in beneficiis, erit pluralis in tormentis, que
