Iohannes Hus: State succincti​

[XXXIII] 23 C

[consilio] concilio C

[qui] quia BC

[ad-ingerunt] ingerunt ad predicandum BC

[state] om. BC

[aut] vel BC

[receperunt mercedem] mercedem receperunt C

[vel] om. C

[mercedem] om. C

[accipiat] accipiet B

[predicantes populo] populo predicantes C

[nil] in nichil C

[populo profuerunt] profuerunt populo BC

[stant] instant BC

[per] et per BC

[exquisitas] inquisitas C

[Ut] dicens ut BC

| A 49r iuxta illud Ieremie XXXIII: Non mittebam prophetas et ipsi currebant. Si stetissent in consilio meo et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala et a cogitacionibus suis pessimis. 💬 Currunt non missi, qui non instinctu Dei et consilio, nec stantes in Domini precepto temerarie se ad predicandum ingerunt verbum Dei. Non sic vos, sed state, donec induamini virtute ex alto, quia multi stant et predicant, sed non calceati pedes, 💬 ut hic mercedem laudis aut muneris accipiant iuxta veritatis vocem Mathei XXIII: Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. 💬 Et iuxta illud Apostoli ad Philippenses II: Omnes, que sua sunt, querunt et non que Iesu Cristi, 💬 quibus iurando testatur ipse Cristus, quod receperunt mercedem suam, Mathei V. 💬 De qua mercede Gregorius omelia XVIIa dicit: "Quisquis ideo predicat, ut hic vel laudis vel muneris mercedem accipiat, eterna procul dubio mercede se privat." 💬 Ergo non sic vos, sed state calceati pedes, 💬 mercedem ransitoriam renuentes, quia multi stant in preparacione mendacii anuncciantes mendacia, ludicra, prophana et falsa miracula, non predicantes populo crimina. Sed querentes eius munera, de quibus dicit Dominus Ieremie XXIII: In prophetis vidi similitudinem adulterii et iter mendacii, 💬 seduxerunt populum meum in mendacio suo et miraculis suis, cum ego non misissem eos nec mandassem eis, qui nil populo profuerunt huic. 💬 Vos non sic, sed in preparacione ewangelii. 💬

Multi eciam stant querentes munera per fraternitatum literas, per exquisitas indulgencias, per fictas reliquias et per ymagines colloratas. Et quid hoc facit? Respondet Beatus Bernhardus | B 32va in sua Apologia: "Ut aperte loquar, hoc totum avaricia facit, que est ydolorum servitus. Et non requirimus fructum, scilicet animarum, sed datum. Si queris quo modo, miro, inquam, modo, tali quadam arte spargitur es, ut multiplicetur, et expenditur, ut augeatur, et efusio copiam parit.

Faksimile

You are running an old browser version. We recommend updating your browser to its latest version.

More info