Iohannes Hus: State succincti​

[state] state calceati pedes BC

[est] om. C

[viantem retinet] viam terre tenetBC

[ne] nec BC

[Ideo] igitur BC

[affeccionis] affeccionibus BC

[stat] state C

[pacis calceatus] calceati pacis B, calceati C

[Propterea-pacis] om. BC

[ewangelii] ewangelii pacis BC

[Iohannis-dicit] dicit Salvator Iohannis Vo BC

[audierint] audierit C

[vivent] vivet C

[et] om. BC

[canibus] et canibus BC

| A 48v iusticie complementum. Igitur induite loricam iusticie et state in preparacione ewangelii pacis. 💬

"Tercia armatura est pedum, id est affeccionum interioris hominis calceacio," 💬 reddendo maiori obedienciam licitam, pari veram que viantem retinet, ne currens nudipes lubricet de bivio in gehennam. Ideo dicit Apostolus: State calceati pedes in preparacione ewangelii pacis. 💬 Tunc autem vulgus cum clero | B 32ra pariter affecciones suas ad pacis ewangelium debite preparat, cum uterque eo fine predicacionem audit, ut veritate cognita malum fugiat, bonum sequatur, et cum peccaverit, corepcionem predicacionis humiliter sustinens pacem habeat cum proximo atque Deo. Et tunc clerus dignius vulgo in preparacione ewangelii pacis stat, dum vivens Cristo conformiter non coacte, sed libere, non propter affeccionem temporalium vel famam volatilem, sed propter Dei honorem, propter salutem propriam et proximi, veritatem Scripture annunciat, vel pie et humiliter sacramenta populo administrat. Sic enim pulveres seculi de affeccionis excutit pedibus et iuxta preceptum Apostoli | C 64r stat in preparacione ewangelii pacis calceatus. Propterea et enim dicit Apostolus: State calceati pedes in preparacione ewangelii pacis. 💬 Quasi sic de suo vase verbum bonum Sanctus spiritus eructaret, quia multi abierunt a preparacione ewangelii nolentes audire et discere ewangelium iuxta illud Iohannis VI: Multi ex discipulis eius abierunt retro dicentes. Durus est hic sermo. Quis potest eum audire? 💬 Vos non sic, sed state audientes humiliter. Iohannis Vo Salvator dicit: Qui audierint, vivent. 💬 Et Luce XIo: Beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt 💬 illud. Et Iob XXXVI dicitur: Si non audierint, transibunt in gladium et consumentur in stulticia, 💬 quia multi iacent non predicantes propter pigriciam, ut canes muti non valentes latrare — Ysaie LVI. 💬 Vos state constanter ewangelium populo nuncciantes, quia et mutis canibus interitus et digne predicantibus penarum exitus est paratus. Quia multi currunt non missi | B 32rb a Domino

Faksimile

You are running an old browser version. We recommend updating your browser to its latest version.

More info