Iohannes Hus: State succincti​

[domos] domus BC

[deceperint] deciperent BC

[Mecum] meum B

[est] cum BC

[conventum] conventus B

[receperim] reciperem BC

[nubat] nubet BC

[ergo] om. BC

[ad] et ad BC

[properare] procurare BC

[suarum] suarum quarum BC

[esse volunt] volunt esse BC

[per vocata] provocata BC

[graciam-spiritus] Sancti spiritus graciam BC

[cui] qui C

[ergo] ecce B

[induti] induite C

[aderit vobis] vobis adherit B, vobis aderit C

| A 48r se neccessitates decepisse publicas, nisi id est, si non domos deceperint orphanorum. 💬 Verbi gracia dicunt: Mecum non est, eccelesie est, conventus est, comunitatis est. Fraudarem dominum, fraudarem ecclesiam, conventum, communitatem vel collegium, si non receperim devolucionem. Et subdit beatus Augustinus: "Ita pater, quorum ante biduum forsitan fuerit amicus, collega vel frater, interveniente morte eiusdem liberi habentur tamquam ignoti, viles et miseri. Vidua autem si qua fuerit, aut iniuriis exagitatur, ut nubat, aut si voluerit, in castitatis manere proposito, dando munera in facultate vix permanet. Cum hiis ergo fraudibus repleverunt saculos suos, videtis eos letos et accuratos, id est cura circumdatos, ad ecclesiam properare et Deo gracias | B 31vb agere, quasi ab ipso illis hec pecunia conferatur. Illo quoque peccantes, quod rapinarum suarum Deum esse volunt participem." 💬

Hec Augustinus contra publicanos exactores et a forciori contra archiepiscopos, episcopos, abbates, prepositos, canonicos et quoslibet posessionatos, presbiteros et monachos, qui per morticinia vel devoluciones vel alias afflicciones per vocata subsidia crudelius subditos spoliant quam Domini seculares. Et in eadem omelia faciens mencionem de Arrianis hereticis, dicens quod graciam Sancti spiritus perdiderunt, loquens de avaro clerico, cui gracia Sancti spiritus non sufficit, ita dicit: "Et catholicus clericus hac sentencia retinetur. Si enim non contentus stipendiis fuerit, que de altario iubente Domino consequitur, sed exercet mercimonia, intercessiones vendit, viduarum munera libenter amplectitur, hic negociator magis potest videri quam clericus." Hec Augustinus. 💬 💬

Hiis ergo verissimis sanctorum perceptis sentenciis, o clerici, qui estis Domini, state induti lorica iusticie 💬 reddendo maiori obedienciam licitam, pari veram concordiam, minori proteccionem, pyam subvencionem et pro excessu debitam disciplinam. Sic enim aderit vobis

Faksimile

You are running an old browser version. We recommend updating your browser to its latest version.

More info