Iohannes Hus: State succincti​

[iudicio] iudice B

[XI] VIo X correctum in V in B

[moderni clerici] clerici moderni BC

[est] sunt C

[clericorum precipua] precipua clericorum BC

[clericus] clerus B

[ibi nunc] nunc ibi BC

[1o] IIIo BC

[umquam] numquam C

[Ubique] Ubi BC

[turpis] turpi C

[queque] quecunque BC

[obtinerent] obtineant BC

[indigniusque] indignusque B, indignisque C

[Quam] quem BC

[lege] lege Domini BC

[iusticiam] Iustiniani A

[eciam] sed eciam BC

[videris] videns C

[nam] non C

[et] om. C

[sustines] sustinens C

| A 46v Reddunt eciam clerici pari et sic proximo discordiam contra illud verbum Salvatoris Mathei Vo et Luce VI: Qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. 💬 Et contra illud Apostoli 1a Chorinthiorum XI: Si quis videtur contenciosus esse, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia Dei. 💬 O Paule, Cristi clerice, quid dicis? Nos talem consuetudinem non habemus? 💬 Certe nos moderni clerici habemus. Quid enim plus turbat Cristi ecclesiam quam nostra contencio? Quid facit scisma nisi contencio, que est clericorum precipua consuetudo. Paule, es ne Rome? Dic, rogo, quid facit clericus Rome? Sed iaces ibi mortuus, ideo ibi nunc corporaliter non loqueris. Sed de te et pro te Bernhardus ad Eugenium papam libro 1o loquitur ita dicens: | B 30vb "Tu quoque dic, queso, ubi umquam sis liber, ubi tutus, ubi tuus? Ubique strepitus, ubique tumultus, ubique iugum tue servitutis te premit. Nec michi reponas nunc Apostoli vocem, qua ait: Cum essem liber ex omnibus, omnium me servum feci, 💬 longe est istud a te. Numquid hac servitute ille hominibus inserviebat in acquisicione turpis questus? Numquid ad eum de toto orbe confluebant ambiciosi, avari, symoniaci, sacrilegi, concubinarii, incestuosi et queque huiusmodi monstra hominum, ut ipsius apostolica auctoritate vel obtinerent honores ecclesiasticos vel retinerent?" 💬 Et infra de contencione clericorum ad propositum nostrum dicit: "Quid servilius indigniusque presertim summo pontifici? Quam non dico omni die, sed pene omni hora insudare talibus rebus. Et pro talibus denique quando oramus? Quando docemus populos? Quando edificamus ecclesiam? Quando meditamur in lege? Et quidem cottidie perstrepunt in pallacio leges, sed iusticiam, non Domini. Iustene eciam istud? Tu videris, nam certe lex Domini inmaculata convertens animas. Hee autem non tam leges quam lites sunt et cavillaciones subvertentes iudicium. Tu ergo, pastor et episcope animarum, quam te obsecro, sustines coram te semper silere illam et garrire istas. Fallor, si non movet tibi scrupulum 💬

Faksimile

You are running an old browser version. We recommend updating your browser to its latest version.

More info