Iohannes Hus: State succincti​

[clerum] clero A

[per curatorum] procuratorum BC

[proterviam] protervia BC

[exempcionem superbam] superbam exempcionem C

[tamen] tamen sequitur quod BC

[evellas] evelles BC

[disperdas] disperdes BC

[populo Dei] Dei populo BC

[peccata] peccatum BC

[evellunt] et evelluntBC

[nescierunt] nesciverunt BC

[tenentes] retinentes BC

[a] et a BC

[insolenciores] insoluciores BC

[monachi] om. B

[ni peccet] inportet B

[utilitas] utilitas Domini BC

[ipse] om. BC

[suo] sua B

[pontificis] pontifices C

[excutere iugum] iugum excutere BC

| A 46r eciam si cecus sis, manibus palpabis, quia hec iusticie condicio versa est in oppositam qualitatem, nam maiori inobediencia, pari discordia, minori spolium et oppressio per clerum redditur et indebita disciplina, inobediencia per curatorum proterviam et per religiosorum exempcionem superbam. Curati namque ut plebani inobedienter populo Dei mandata non adnuncciant, symbolum et oracionem dominicam populum non docent, vicia non evellunt, non destruunt, non dissipant, cum tamen cuilibet eorum dicit Dominus Ieremie 1o:, Ecce dedi verba mea in ore tuo. 💬 Et sequitur: ut evellas et destruas et disperdas et edifices et plantes. 💬 Sed quomodo evellunt, qui verba populo Dei non dicunt? Quomodo peccata destruunt, qui peccata construunt, evellunt bonum et plantant malum? Propter quod Ieremie IIo dicit Dominus: Sacerdotes non dixerunt: „Ubi est Dominus?“. Et tenentes legem nescierunt me et pastores prevaricati sunt in me, 💬 scilicet michi tamquam superiori et sic nec suis maioribus obedienciam licitam tenentes. Religiosi vero per exempcionem superbam maiori reddunt inobedienciam, cum iam rarum sit monasterium, in quo vellent sue dyocesis episcopo humiliter obedire, ymmo quam plures fratres et monachi contra suorum patrum regulas a superiorum obediencia sunt exempti. | B 30va Cui ergo ebediunt, cum sint absque iugo obediencie tamquam filii Belial? 💬 Quis fructus exempcionis eorum? Dicit Bernhardus monachus sanctus ad Eugenium papam libro tercio: Nullus fructus est inde, nisi quod episcopi insolenciores et monachi disoluciores erunt. Quid ni peccet licencius vagum et male liberum | C 62v vulgus, cum non sit, qui arguat? Que demum utilitas in sangwine isto? Vereor, ne illa, quam in propheta comminatus est Deus inquiens: ille in iniquitate sua morietur. 💬 💬 Ecce utilitas exemptorum, pavebat illam ipse Bernhardus, ideo in suo Apologetico dicit: "Certus sum ego monachus et monachorum qualiscunque abbas. Si mei quandoque pontificis a propriis cervicibus excutere iugum temptavero, quia Sathane mox tyrannidi me subicio." 💬 Ecce horrenda secunda utilitas exemptorum.

Faksimile

You are running an old browser version. We recommend updating your browser to its latest version.

More info