Iohannes Hus: State succincti​

[defferunt] deferuntur B

[et] om. C

[torcularia] et torcularia B

[promptuaria] promptuaria eorum BC

[Pro] om. BC

[ecclesiarum] ecclesiarum rectores C

[amaritudo] in pace amaritudo BC

[Non fugere] om. C

[eius] mea C

[et maculaverunt] in maculacione C

[per] om. BC

[et] de BC

| A 45v sermone XXXIIIo ita dicit: "Omnes amici et omnes inimici, omnes necessarii et omnes adversarii, omnes domestici et nulli pacifici, omnes proximi et omnes, que sua sunt, querunt, ministri | B 30ra Cristi sunt et serviunt Anticristo, honorati incedunt de bonis Domini, cui honorem non defferunt. Inde is, quem cottidie vides meretricius nitor, hystrionicus habitus, regius apparatus, inde aurum in frenis, in sellis, in calcaribus, plus calcaria quam altaria fulgent. Inde mense splendide et cibis et ciphis, inde comes saciones et ebrietates, inde cithara et lyra et tybia, inde redundancia torcularia et promptuaria plena eructantia ex hoc in illud, inde dolia | C 62r pigmentaria, inde referta marsubia. Pro huiusmodi volunt esse et sunt ecclesiarum prepositi, decani, archidiaconi, episcopi archiepiscopi. Nec enim hec merito cedunt, sed negocio illi, quod perambulant in tenebris, scilicet ypocrisi. Olym predictum est et nunc tempus inplecionis advenit. Ecce amaritudo mea amarissima. 💬 Amara prius in nece martyrum, amarior post in conflictu hereticorum, amarissima nunc in moribus domesticorum. Non fugere, non fugare eos potest. Ita invaluerunt, ita multiplicati sunt super nos. Intestina et insanabilis plaga ecclesie. Et ideo in pace amaritudo eius amarissima. 💬 Sed in qua pace? Et pax est et non est pax, pax a paganis, pax ab hereticis, sed non profecto a filiis. Vox plangentis in tempore isto: filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. 💬 Spreverunt et maculaverunt me a turpi vita, a turpi questu, a turpi negocio, a negocio denique perambulante in tenebris," 💬 hec est ipsius ypocrisis. Hec Bernhardus. Si ergo clerici spreverunt Dominum per superbiam et maculaverunt per turpem questum et per ypocrisim ecclesiam, quomodo secundum primam partem iusticie | B 30rb Deo suum debitum rediderunt? Qui dicit: filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. 💬

Sed et secundo considera, si clerici secundam condicionem teneant iusticie, videlicet tribuendo virtuoso Dei famulo, quod debet esse suum, utputa maiori obedienciam licitam, pari veram concordiam et minori proteccionem, piam subvencionem et pro excessu debitam disciplinam. O qui consideras,

Faksimile

You are running an old browser version. We recommend updating your browser to its latest version.

More info