Iohannes Hus: State succincti
[in] om. C
[fornicacione] fornicacionem BC
[suas] sua B
[iudicium] iudicia BC
[ruperunt] et ruperunt C
[hiniebat] hyniebant C
[prodiit] prodit C
[et ecclesie] om. C
[me] om. B
[multi] om. BC
[obsederunt] et obsederunt C
[Aferte] Aufferte C
[1o] IIIo BC
| A 44r vel permittunt, ymmo, quod est sceleratissimum, per se in fornicacione defluunt, plurimum indurati. 💬 Ecce vox non mea, sed Domini, Ieremie Vo dicit: Induraverunt facies suas super petram et noluerunt reverti. Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini. Ibo igitur ad optimates et loquar eis. Ipsi enim cognoverunt viam Domini et iudicium Dei sui. Et ecce magis hii confregerunt iugum, ruperunt vincula, multiplicate sunt prevaricaciones eorum, confortate sunt aversiones eorum. Saturavi eos et mechati sunt, in domo meretricis luxuriabantur, equi amatores in feminas et emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hiniebat. Nunquid super hiis non visitabo? - dicit Dominus. 💬 | B 29ra Ecce scrutans omnem statum et corda hominum | C 61r dicit, quod optimates induraverunt facies suas, scilicet per obstinatam maliciam, ne se a peccato averterent, et, quod magis, confregerunt per inobedienciam iugum precepti Domini, quam eorum subditi magis prevaricati, magis in malicia confortati, magis sunt mechati et luxuriati, quia magis saturati, prodiit enim quasi ex adipe iniquitas eorum. Ipsi enim sunt vituli et thauri pigwes, de quibus dicit propheta in persona Cristi et ecclesie: Circumdederunt me vituli multi. Thauri pigwes obsederunt me. 💬 Ubi Glosa: id est populus luxurians et absque iugo 💬 et sic vitulus lasciviens et thaurus iugum disrumpens. Nec sunt solum vituli et thauri, sed vacce pigwes, quas dure coripit non sacerdos, sed rusticus et pastor, non solum coram clero, sed coram tocius mundi populo. Propheta Amos capitulo IIIIo dicens: Audite verbum Domini, vacce pigwes, que estis in monte Samarie, que calumpniam facitis egenis et confringitis pauperes, que dicitis dominis vestris: „Aferte et bibemus!“ 💬 Ubi Glosa: hoc, inquit, specialiter dicitur contra prelatos, qui sunt in monte Samarie, id est in eminencia custodie constituti, qui non sunt mares, sed vacce per inmundiciam luxurie effeminati, qui eciam sunt pigwes, id est habundancia temporalium affluentes, 💬 propter quam affluenciam et pigwedinem propheta Abacuk capitulo 1o loquens de dyabolo dicit: Incrassata est pars eius et cibus eius electus. 💬 Prelati enim et sacerdotes mali sunt precipue pars et cibus | B 29rb dyaboli.
