Iohannes Hus: State succincti
[est] om. C
[consangwinea] sanguinea C
[omnes adulteri] omnis adulter BC
[sacrilegus] sacrilegii C
[et omnis] id est BC
[ad] et B, om. C
[pacto] facto C
[aut] vel C
[patet] preterea B, om. C
[potest] posset C
[negat] neget C
[incredibilis] crudelis BC
[et] om. C
[opus bonum] bonum opus B
[et] om. BC
[Titum] Timotheum BC
[quidem] autem C
[consciencia] consciencie BC
[quia] quam BC
[Dominum] DeumB
[opus bonum] bonum opus B
[plus-contraria] om. B
[et] om. C
[ad] et B
[Dei] om. BC
[fraternam] supernam C
[nec vulgatam] om. BC
[sunt-pertinaces] om. BC
[hinc] bene BC
[ulterius] om. B
[distinccione] dicit C
[dicit] distinccione B
[gradus] grados C
[et] om. BC
[proiectus] penitus BC
[penitenciam-agat] agat penitenciam BC
| A 43r peccans, et quilibet incestuosus, qui est cum consangwinea illicite concumbens, et omnes adulteri, scilicet alterius thorum violans, et omnis corruptor sacrilegus, et omnis persone per votum Deo dedicate ad continenciam vel spiritualis filie violator enormis, et omnis stuprator, id est virginis deflorator, cum consensu puelle absque pacto coniugali legitime precedente, et omnis raptor, id est virginis aut vidue vel coniugis | B 28rb non consencientis oppressor - quilibet huiusmodi sit de carnis operibus, que sunt peyora, elligens, patet, quod quilibet huiusmodi potest hereticus appellari, ut dicit beatus Ieronymus in Epistola ad Gallatas, et ponitur post eum XXIIII questione IIIa. 💬
Ceterum cum omnis taliter peccans negat Deum, cum sit abhominabilis et incredibilis et ad omne opus bonum reprobus, patet, quod ut hereticus est censendus. Et istud probat Apostolus dicens ad Titum 1o: Omnia quidem munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nichil est mundum, sed inquinate sunt eorum mentes et consciencia. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abhominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi. Ecce quia manifeste dicit Apostolus, quod factis negant Dominum et quod sint incredibiles et sic infideles et ad omne opus bonum reprobi. 💬 Sicut enim factum bonum plus placet Deo quam sola verba, licet vera, sic opus reprobum Sacre scripture contrarium plus Deo displicet quam sola verba Scripture sacre contraria.
Et patet, quod docmatizantes non esse fornicacionem peccatum mortale et defendentes suam fornicacionem, nolentes eciam cessare ad mandatum Dei superiorumque nec fraternam correccionem suscipere nec vulgatam infamiam populi expavescere, sic stantes pertinaciter sunt heretici pertinaces. Et hinc Apostolus 1a Chorinthiorum V mandat fornicarium tradere in interitum carnis et nec cibum cum eo capere, et sic tamquam hereticum devitare. 💬 Et beatus Gregorius dicit: "Qui post acceptum sacrum ordinem lapsus in peccatum carnis fuerit, sacro ordine ita careat, ut altaris ministerium ulterius non accedat." 💬 Et constitucio ecclesie distinccione LXXXa prima dicit: "Si quis episcopus aut presbiter | B 28va aut dyaconus post dyaconii sui | C 60v gradus acceptos fuerit fornicatus aut mechatus, deponatur et ab ecclesia proiectus inter laycos penitenciam agat." 💬 Et sancte recordacionis Arnestus Pragensis archiepiscopus in statutis provincialibus beneficiatos concubinarios statuit
