Iohannes Hus: State succincti​

[mittent] mittet B, mittit C

[quia] qui C

[Filius] ad filios BC

[suos] om. C

[scandala-sequitur] omnia scandala B, omnia C

[mittent] om. BC

[XXV] XXIo BC

[ceperit] cepit C

[bibat] bibet BC

[Veniet] Et veniet BC

[servi] om. BC

[de] quia de B

[querente] querentiBC

[querunt-intrare] querent B
[intrare] om. C

[poterunt] poterint BC

[operarii iniquitatis] qui operarium iniquitatem B, qui operarium iniquitatis C

[cum] om. BC

[sint] sunt B

[fidei] fidelis C

[aut] insc. supra vel C

[capient] capiunt BC

[scandalisanti] scandalizando C

[in docendo] indocenti BC

[subditos] subditi B

[finaliter] infinaliter BC

[erit] erat BC

| A 42r mittent in caminum ignis. 💬 Et sequitur: Ibi erit fletus et stridor dencium. 💬 Tercio quia alios scandalisant, ubi supradicit Filius hominis: Mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius scandala. 💬 Et sequitur: Eos, qui faciunt iniquitatem, mittent in caminum ignis, ibi erit fletus er stridor dencium. 💬 Quarto quia sunt inutiles in docendo, unde Mathei XXV dicit Dominus: Servum inutilem proicite in tenebras exteriores. 💬 Et sequitur: ibi erit fletus et stridor dencium. 💬 Quinto quia subditos opprimunt, unde Mathei XX IIII dicit Salvator: Si dixerit servus malus ille: moram facit dominus meus venire, et ceperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis. Veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, quam ignorat, et dividet eum partemque eius ponet cum ypocritis. 💬 Et sequitur: Ibi erit fletus et stridor dencium. 💬 Sexto de magnis pompant, unde querente quodam a Domino Luce XIIIo, si pauci sunt, qui salvantur, 💬 respondit dicens: Contendite intrare per angustam portam. Quia multi, dico, querunt intrare, et non poterunt, 💬 et incipient dicere: Domine, manducavimus coram te et bibimus, 💬 et dicet: Nescio vos, discedite a me omnes | B 27vb operarii iniquitatis. 💬 Et sequitur: Ibi erit fletus et stridor dencium. 💬 Septimo quia penitenciam non agunt, unde ibidem bis dixit Dominus: Si non penitenciam egeritis, omnes similiter peribitis. 💬 Et cum clerici sint filii regni, qui raro agunt penitenciam, inde dicit Salvator post laudem fidei layci centurionis, quod filii regni eicientur in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dencium, Mathei VIII. 💬 Cum autem secundum Crisostomum raro aut nunquam clericus agit veram penitenciam, igitur ve sibi, quia capient eum ligatum exteriores tenebre, fletus et stridor dencium, ignis inextingwibilis et interminabilis cruciatus. Ergo ve clerico male dignitatem intranti, ve iniquitatem facienti, ve alios scandalisanti, ve in docendo inutili, ve subditos oprimenti, ve pompanti, ve et super, ve finaliter inpenitenti! Melius erit ei, si natus non fuisset homo ille. 💬 Ecce proposita sunt

Faksimile

You are running an old browser version. We recommend updating your browser to its latest version.

More info