Iohannes Hus: State succincti
[XXXVI] XXXVIo BC
[et] om. C
[repentina] repentinus BC
[XXI] XIo B, 22 C
[superveniat] superveniet BC
[in vos] om. BC
[dies illa] illa dies C
[enim superveniet] om. B
[superveniet] supervenit C
[in] et C
[in-pacis] etc. B
[loricam-pacis] et cetera C
[capillum] et capillum BC
[sine damno] sed B, sine dampno sed C
[suas animas] animas suas BC
[mecum] om. BC
[aut qui] ac BC
[eminencia] eminencciam C
| A 40r ingressu temptacionis summopere custodirent. Unde dormientibus ita dicit: Quid dormitis? Vigilate et orate, ne in|tretis B 26rb in temptacionem, Mathei XXXVI. 💬 Et Marci XIII: Omnibus dico, vigilate. 💬 Et Luce XXIo: Magis et tempus et causam vigilie determinans dicit: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, que ventura sunt, et stare ante Filium hominis. 💬 Ecce dicit Dominus: ‘vigilate omni tempore orantes’, quia omni tempore inpugnant hostes et graviora incumbunt pericula, et subdit causam dicens ‘ut digni habeamini fugere ista omnia, que ventura sunt’, scilicet dampnacionis pericula, que sunt fortitudo, cautela, crudelitas, persecucio hostium et dies interitus repentina, propter quam vitandam debent Cristi milites fugere crapulam et curas illicitas huius vite dicente Domino Luce XXI: | C 58v Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra a crapula et ebrietate et curis huius vite, et superveniat in vos repentina dies illa. Tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terre. 💬 Ergo vigilate et state succincti lumbos vestros in veritate et induite loricam iusticie calceati pedes in preparacione ewangelii pacis.
Iam dicta considerantibus humiliter ostensa est Cristi milicie dignitas, pugne eius gravitas et victorie utilitas gloriosa, per quam Cristi milites omnia mala effugient, capillum non perdent de capite, 💬 sine damno centuplum accipient, 💬 stabunt digni ante Filium hominis 💬 et in paciencia suas animas possidebunt, ceterum bonis adeptis omnibus in vita eterna cum Cristo Domino in throno post victoriam residebunt. Testatur, qui sedet in throno dicens Apokalypsis IIIo: Qui vicerit, dabo | B 26va ei sedere mecum in throno meo. 💬 Sicut et ego vici et sedeo cum Patre meo in throno eius. O qui vincis aut qui vincere satagis, sensum deprime, mentem eleva et racionis eminencia supra te conscendens audi, quid dicitur: Quia qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo. O mira circa nos pyetatis Cristi
