Iohannes Hus: State succincti
[vestros-pacis] etc. B
[Promptificaretur-cristianus] om. B
[exercitus-cristianus] cristianus exercitus C
[sedule] solide BC
[et-sic] nec BC
[formidinem] fortitudinem BC
[quid] quod B
[exemplariter] exemplar BC
[fecerat] faceret BC
[itidem] et idem BC
[formidulosus] in nido formidulosus BC
[dicit] om. BC
[me] pie BC
[militibus] militibus Iohannis XIIIo B
[dedi] enim dedi C
[Iohannis XIIIo] om. BC
[prebuit] premonit B
[XVII] XVo BC
[Confidite] Iam confidite BC
[et-primo] om. C
| A 39r Anticristi. Propter hec enim magister milicie dedit preceptum Cristi militibus ita dicens: State succincti lumbos vestros in veritate et induite loricam iusticie calceati pedes in preparacione ewangelii pacis.
Promptificaretur autem exercitus cristianus, sed presertim clerus ad standum succincte ad induendum arma spiritus prompte et ad preparacionem ewangelii pacis fortiter et sedule, si ducem suum et exemplar optimum diligenter aspiceret et in eo spem auxilii firmam reponeret, si eciam inimicorum magnam multitudinem fortem, dolosam, tantam et crudelem, et sic pugnam gravem agnosceret, si horreret perpetuum interitum et fructum gloriose victorie conpensaret. Sic namque formidinem culpabilem reprimeret et Cristus quid ante eum exemplariter fecerat, facere itidem attemptaret, quia ad pugnam Cristi tam vallidam non valent timidi. In cuius figuram dixit Dominus ad Gedeon Iudicum VII: Loquere ad populum et cunctis audientibus predica: Qui formidulosus est et timidus, revertatur. 💬 Et dux noster | B 25vb Iesus dicit suis militibus: Cum audieritis prelia et sediciones, nolite terreri, oportet enim primum hec fieri. 💬 Et magis eos confortans Mathei Xo dicit: Nolite timere eos, qui occidunt corpus. 💬 Et sicut Gedeon dixit ad populum: Quid me facere videbitis, hoc facite, sic dux noster dicit suis militibus: Exemplum | C 58r dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, et vos similiter faciatis, Iohannis XIIIo. 💬 Spem denique prebuit dicens Iohannis XVII: Confidite, quia ego vici mundum, 💬 subaudiens: Et vos vincetis; et Luce XX primo: Ego, inquit, dabo vobis os et sapienciam, cui non poterint resistere et contradicere omnes adversarii vestri. 💬
Racione eciam multitudinis bellatorum adversancium foret clerus in bellando prudencior, nam Iudicum VIIo de illa multitudine figurative dicitur: Madian et Amalech et omnes orientales populi fusi iacebant in valle
