Iohannes Hus: State succincti​

[moralia] hec BC

[et] om. C

[et] om. C

[Ecce] Et B

[XIIII] IX C

[meus esse] esse meus BC

[habent] habebunt C

[non reclinet] om. B

[XIIIo] XIIo BC

[id] illud BC

[sacerdos diversis] diversis sacerdotes C

[ornamentis] ne ornamentis C

[adornantur] adornentur C

[vestros-pacis] etc. B
[in-pacis] et cetera C

[et disposicionem] indisposicionem C

[similes] humiles C

[nec] non BC

[hec] esse poteritis B, hec esse C

[sed poteritis] poteritis sed C

[poteritis] om. B

| A 38v siquidem consecuntur necessario moralia indumenta, utputa mititas et humilitas, paupertas et iusticia, eritas et continencia, cum ipse fuerit summe | B 25rb mitis et humilis, summe pauper et iustus, summe verax et castus, cupiens habere discipulos virtutibus sic indutos. Alias frustra eos docuisset Mathei XI dicens Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. 💬; Ecce mititas et humilitas! Et Luce XIIII dicens: Omnis, qui non renuncciaverit omnibus hiis, que possidet, non potest meus esse discipulus. 💬 Ecce paupertas, quam volens in se non apparenter, sed effectualiter ostendere dixit Mathei VIII et Luce IX: Vulpes foveas habent et volucres celi nidos, filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. 💬 Et Mathei Vo: Nisi habun daverit iusticia vestra plus quam scribarum et Phariseorum, non intrabitis in regnum celorum. 💬 Ecce iusticia! Et ibidem: Sit sermo vester: est, est, non, non. 💬 Ecce veritas! Et Luce XIIIo: Sint lumbi vestri precincti. 💬 Ecce castitas! Hec enim sunt ornamenta vescium Cristi Domini sacerdotum dicente beato Augustino super id Psalmi ‘Sacerdotes tui induantur iusticia’, ubi dicit: "Ut in Veteri testamento sacerdotes diversis ornamentis utebantur vescium, ita ewangelici sacerdotes diversis virtutibus adornantur. Hec sunt ornamenta, que Deus exigit. Que enim legales pontifices in vestibus gestabant, illa ewangelici sacerdotes in cordibus habere debent." | B 25va Hec Augustinus.💬

Et in ista vescimenta volens nos Cristi Apostolus induere dicit: State succincti lumbos vestros in veritate et induite loricam iusticie calceati pedes in preparacione ewangelii pacis, quasi diceret: Manete mites et humiles, iusti et pauperes, casti et veraces secundum preparacionem et disposicionem ewangelii pacis, quia sic Cristo facti similes confortati in Domino et in potencia virtutis eius poteritis in die malo resistere ac perfecte stare adversus insidias dyaboli, adversus carnem et sangwinem, adversus principes et potestates, adversus rectores tenebrarum, contra spiritualia nequicie 💬 nec solum adversus hec, sed poteritis in omnibus perfecte stare 💬 ac tela ignea extingwere💬

Faksimile

You are running an old browser version. We recommend updating your browser to its latest version.

More info