Iohannes Hus: State succincti​

[instet] instat BC

[celebret] celebrat C

[colligitur] collitur C

[adversus] et adversus BC

[nequicie] nequiciaC

[recipere] recipe B

[vestros-pacis] etc. B
[et-pacis] etc. C

[et] om. C

[miliciam] maliciam B

[confitetur] confitentur BC

[nosse] nos C

[negat] negant BC

[est] et est C

[nec est] nec est nec est C

[Cristi dilectus] dilectus Cristi C

[mecum] meum C

[mecum] meum C

[adversum] contra C

[mecum] meum C

[est] om. BC

[Anticristus] est Anticristus BC

[si] scilicet BC

| A 38r hominibus, orationibus instet intrans in cubiculum suum, ieiunia celebret non cum tristicia. Hec sanctum Os aureum. 💬

Ex quibus sanctorum dictis breviter colligitur, quod solum ille verus cristianus dicitur, qui mandata Dei exsequitur et Cristo in moribus similatur. Ille denique confortatur Cristi virtute et potencia, 💬 ut possit stare adversus insidias dyaboli, adversus carnem et sangwinem, adversus principes et potestates, adversus mundi rectores, qui sunt rectores tenebrarum, adversus spiritualia nequicie, ut extingwens tela ignea possit in die malo | B 25ra perfecta resistencia resistere. 💬 Ob quam esistenciam Apostolus precipit arma cristiane milicie recipere ita dicens: State succincti lumbos vestros in veritate et induite loricam iusticie calceati pedes in preparacione ewangelii pacis.

Istud autem preceptum Apostoli cristianus falsus respuens asumpto Cristi nomine induitur armis dyaboli et prosequitur miliciam Anticristi, confitetur se nosse Deum, factis autem negat, 💬 est pseudo-Cristus et verus Anticristus. Nec est unus, sed multi sunt, nam dicit Cristus Mathei 24: Surgent pseudocristi, 💬 et contestatur Iohannes, Cristi dilectus, 1a Iohannis IIo dicens: Anticristi multi facti sunt. 💬 Sed qui sunt hii? Revera precipue illi, qui sub nomine Cristi moribus Cristo sunt contra rii, et qui, quod Cristus colligit, ipsi dispergunt. Audi Cristum Luce XI: Qui non est mecum, inquit, contra me est, et qui non colligit mecum, dispergit. 💬 Qui non est mecum, scilicet per virtutum opera, adversum me est per crimina, et qui non colligit mecum, scilicet in unitatem caritatis, per discordiam dispergit. Certe hic michi est contrarius et est per consequens Anticristus. Hoc enim et vis vocis innuit huius nominis Anticristus. Dicitur enim Anticristus quasi adversans Cristo vel contrarius Cristo. Sed in quo, si non in operibus malignis? Quibus homo transformatur in dyabolum | C 57v et induit Anticristum iuxta verbum Apostoli Romanorum XIII: Induimini Dominum Iesum Cristum. 💬 Ipsum

Faksimile

You are running an old browser version. We recommend updating your browser to its latest version.

More info