Iohannes Hus: State succincti​

[vestros-pacis] etc. BC

[principaliter cristi] cristi principaliter C

[asserunt] affiunt C

[Dei] Domini Dei C

[confessore] confessus C

[nomen cristianitatis] cristianitatis nomen B

[minime] minime in moribus B

[merito] in merito BC

[nulla] nullam A

[ignorat] ignoret B

[ingloriosus] inglorius C

[ignorat] ignovit B

[habere celestia] celestia attingere BC

[presente] om. B, non C

[qui] quis C

[fletibus] cum fletibus BC

[faciebat] faciat BC

[qui dicit] om. BC

[2o] VIo C

[occidat] occidet BC

[oculum] ocultum C

[percuciat] percucuiet BC

[repercuciat] repercuciet BC

| A 37v ne succumberet volneratus, igitur ipsi clero, et sic clericis specialiter, dicit Apostolus: State succincti lumbos vestros in veritate et induite loricam iusticie calceati pedes in preparacione ewangelii pacis. Sicut enim clerici dicuntur principaliter cristi, id est uncti et sic cristiani, ut metipsi asserunt, | C 57r sic principaliter armis virtutum debent indui et Cristum dominum inmediacius imitari. Cum alias in vanum nomen Dei sui Cristi assumerent et nec Cristi nec cristiani dicerentur veraciter, sed forent verius pessimi Anticristi. Nam testantibus sanctis Cypriano martyre et Augustino confessore frustra nomen cristianitatis sortitur, qui Cristum minime imitatur. Quid enim tibi prodest, ait Augustinus, vocari, quod non es, et nomen usurpare alienum? 💬 Sed si cristianum te esse delectat, que cristianitatis sunt, gere et merito tibi nomen cristiani assumme. 💬 Nam cristianus verus est, qui omnibus misericordiam facit, qui nulla omnino movetur iniuria, qui alienum dolorem tamquam proprium | B 24vb sentit, cuius mensam nullus pauper ignorat, qui coram hominibus ingloriosus habetur, ut coram Deo et angelis glorietur, qui terrena ignorat, ut possit habere celestia, qui opprimi pauperem se presente non patitur, qui miseris subvenit, qui ad fletum fletibus provocatur alienis, 💬 quod bene faciebat Paulus, qui dicit II Chorinthiorum 2o: Quis infirmatur et ego non infirmor? 💬 Cristianus eciam verus est, ut ait Os aureum omelia 20a: Qui volt, ut non solum non occidat, sed et non irascatur sine causa, non solum non periuret, sed nec iuret, non solum non fornicetur, sed nec usque ad oculum concupiscat, non solum non percuciat, sed percussus non repercuciat, non solum aliena non tollat, sed eciam cogenti dimittat, non solum amicos sincere diligat, sed et inimicos, elomosinas faciat non coram

Faksimile

You are running an old browser version. We recommend updating your browser to its latest version.

More info